- HOSTIA, ab HOSTIBUS
- HOSTIA, ab HOSTIBUSOvid. Fast. l. 1. v. 340.Hostibus a domitis Hostia nomen habet.Immolabatur enim animal aut pro victoria impetrata, aut impetranda contra hostes; Festo ab hostire, i. e. ferire: Aliis a Gr. voce θυςία, literis transpositis, et θ. in τ. verso. Aliquando cum victima confunditur, proprie ramen sacrificium, quod Laribus immolabant, sic drctum volunt, quod ab illis hostes arceri putabant. Fronto et Isid. victimas maiora esle sacrificia, quam Hostias, dixêre. Ita maxima victima, tautus: maxima Hostia ovis. Hostiae autem mactatio hoc modo apud Rom. peragebatur. Cum Sacerdos eam ad aram adduxislet, stans manum prehendebat, et preces fundebat: initio a Iano et Vesta facto, ac Iove: patre O. M. omnibusque Diis ceteris patribus advocatis. Ne quid vero verborum praeteriretur aut praepostere recitaretur, de scripto praeire aliquem rursusque custodem dari, qui attenderet sedulo: alium qui favere linguis iuberet et tibicinem canere, ne quid infaustum exaudiretur, oportebat. Quibus peractis sacrum ab im molarione Sacerdos inchoabat, fruges aut molam salsam in caput victimae deponendo, addito ture masculo, qui ritus Immolatio dictus est. Deinde vinum aspergebat, postquam id simpuvio ligneo vel fictili admodum parvo et ipse leviter libasset, et astantibus paritet gustandum detulislet; quod Libatio erat. Porro setas inter cornua victimae manu evulsas, tamquam prima libamina, proiciebat in ignem, conversusque ad Ort, obliquum cultrum a fronte victimae ad caudam ducebat, tandemque eam Diis exhibitam ex dedicatam iubebat iugulare ministros: quae postquam perpurgata eslet, mox Aruspex, Flamen aut Sacerdos cultro ferreo viscera timabatur, attenteque explorabat, an perlitatum foret: Non autem manu ea contrectare licebat, ne qua offensa pollatis sacris intercideret. Inspectis tandem et exquisitis singulis, ex omni viscere et membro Ministri partes decisas certas, farinâ fartis involvebant et incalathis sacrificanti offerebant, quas Sacerdos aris in positas foculo incenso comburebat, quod reddere vocabatur ac litare. Eum ignem ex oleae, lauro aut quercu corticis crassioris, aut cuius caudex cavus fungosusque esset, accendere, vel Numinibus adolere nefas erat: ubi vero, quod Diis tributum erat, conflagrâslet, ad epulas ipsi et convivia vertebantur. Inter vescendum Diis laudes canebant, pedibusque circum aras com plodentes ad numeros psallebant et pulsatis cymbalis agebant choreas, cuius rei causam vide apud Serv. in Virg. Ecl. 5. v. 66. Eundem ritum imitantes olim Israelitas idololatras, reprehendit Apostolus 1. Cor. c. 10. v. 7. Sedit populus ad edendum ac bibendum et surrexêrunt ad ludendum. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 33. cum Par alip. Thom. Dempst. Quando autem hostiarum partes desectae Diis coeperint offetri et adoleri, parte ad vescendum servatâ, diximus supra ubi de Holocausto. Vide plura hanc in rem, apud Casp. Barth. Animadvers. ad Stat. passim, ubi is inter alia, de more nigras hostias Diis inferis, et quidem feminas Proserpinae, et mares Diti: hostias solum virgines Minervae, offerendi; deque hostiae non placide stantis malo omine: C. Paschal. Coron. l. 4. c. 17. ubi de ritu hostias coronandi, ut et hîc non uno loco, inprimis in vocibus Sacrisicium et Victima, ubi de ritibus, citca Hostias divinitus in V. T. iniunctis, succincte agemus. Addam hoc unum, sterisse ad aras simulacra, et ad eorum proin faciem converas hostias mactari consuevisle. Arnob. adv. Gentes l. 7. Sigallinulam, vitulum sub illius oculis atque altaribus concremaro. Et, quod istud honoris est genus, vervecem, arietem, taurum, Dei sub ore connectere, conspectuque in eius occidere.Lucret. de Rer. Nat. l. 2. v. 352.Nam saepe ante Deum vitulus delubra decoraTuricremas propter mactatus concidit aras,Unde θεῶν δεξίμηλα ἀγάλματα Euripidi Phoenistis, παρὰ τὸ δέχεςθαι τὰ μῆλα: quem admodum et δεξίμηλον δρόμον et δεξίμηλον ἐχάραν idem Andromache appellat. Vide Desid. Herald. ad Arnobii locum qui et paulo infra, de ratione victimarum Servii hunc locum adfert: Ratio victimarum sit pro qualitate Numinum. Nam aut hae immolantur, quae obsunt eorum, muneribus; ut procus Cereri, quia obest frugibus; hircus Libero, quia vitibus nocet: autcerte ob similitudinem, ut inferis nigras pecudes, superis albas immolant. Quam in fententiam citantur a Porphyrro Apollinis versus, qui exstant apud Euseb. de Praeparat. Evang. Arnobii locus est, Quae --- causa --- ut ille turris Deus, haedis alius honoretur, aut ovibus: hic lactantibus porculis, alter intonsis agnis: hic virgimbus buculis, capris ille cornutis: hic sterilibus vacculis, at ille incentibus scrosis, hic albentibus, ille tetris: alter feminei, generis alter animantibus masculinis? Mansit vox apud Scriptores Eccl. N. T. sed aliâ notione. Qui enim in Scriptutis panis Domini dicitur, is Scriptoribus hisce hostia etiam, et oblata. Ac illud quidem inde, quod panis benedictus sit Dominici corporis figutâ, quod Servator noster, pro peccatis nostris, hostiam obtalit in ara crucis. Istud vero, quod populus olim farinam vel panem offerret, in S. Eucharistiae usum, uti infra dicemus. Atque hinc tenuissimae illae et levissimae formulae, quibus Eccl. Rom. loco Dominici panis utitur, hostiae etiamnum appellantur, de quarum usu vide Cl. Suicer. Thes. Eccl. in voce Συν´αξις.Hostiarum variae species ac appellotiones.Ambarvalis dicta est, quae pro arvis a 12. Fratribus sacrificabatur: ducebatur rei divinae causâ, circum arva, ab iis qui pro frugibus faciebant. Ambegni bos aut vervex appellabantur, cum ad eorum utraque latera agni in sacrificium ducebantur, Fest. Ambignae vel Ambegnae vel Ambiguae oves in sacris dicebantur, quas circum aliae hostiae constituebantur. Amburbales, circum terminos Urbis Romae ducebantur. Animalis vocata est, cum sola anima Deo sacrabatur. Talis inter alia Bonae Deae oblata legitur. Unde Trebatius apud Macrob. Sat. l. 3. c. 5. duo inprimis Hostiarum genera facit. Alterum, in quo volunteas Dei per exta disquirebatur; alterum, quo sola anima Deo sacrabatur. Bidentes dicebantur, quae cornigerae eslent et duos dentes eminulos haberent. Caviares, cum Cavia, i. e. pars Hostiae, caudâ tenus duceretur et poneretur in sacrificio pro Collegio Pontificum, quinto quoque Anno. Eximiae, quae ad sacrificium destinatae eximebantur e grege: vel quod eximiâ specie offerendae Diis eligerentur. Furvae, Diis inferis oblatae, Meurs. ad Lycophr. Harviga, vel, ut Ios Scalig legit, Aringa dicebatur, cuius adhaerentra inspiciebantur exta. Vide etiam supra Haruspices. Humana, vide infra. Iniuges, quae numquam domitae, ac iugo nulli subditae fuêrunt. Maiores, caedem cum eximiis. Maxima, vide infra in hac voce. Praecidaneae dicebamur, quae ante sollenne sacrificium pridie mactabantur, ad imitationem προτελείας Graecorum: Praecidariam vocat Marius Victorin. Prodigiae vocatae sunt, quae consumebantur. Succidaneae, quasi succedaneae, appellatae sunt, quae, si primis hostiis litatum non erat, post eandem ductae caedebantur. Alii tamen potius a succedendo dictas volunt. Succidanea antem dabatur femina, si per marem litari non poslet: quod si pet feminam non litâslent, succidanea adhiberi non poterat, teste Serv. ad Aen. l. 8. Vide praeter Rosin. praefat. A. Gell. l. 4. c. 6. cum notis Iac. Oiselii IC.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.